monumenta.ch > Cassiodorus > 104 > 1 > 16 > DE RHETORICA ARGUMENTATIONE. > 10 > sectio > 10 > 79 > Isaias, 57 > FLAVIUS DOMITIANUS IX. > 35 > 5 > 4 > 45 > 28 > 17 > 37 > sectio > 1 > 7 > 4 > 142 > NERVA COCCEIUS X. > 2 > 23 > 90 > 51 > 114 > 41 > 150
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXLIX <<<    

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CL

1 Alleluia.
2 Ecce iterum salutaris ille praeco remittitur, non de victu carnali, sed de copia superna locuturus. Admonemur enim civitas Dei, ut de mundi ambitu congregata, et ore cantet et animo. Quapropter hoc Alleluia plenissima intentione cantemus, quae universam psalmodiam in excelsum culmen Domini dispensatione perduxit. Nam sicut ignis iste mortalis ad superiora festinans, comas rutilas erigit in cacumen, ita carmen istud paulatim crescens, ad coelestia fastigia virtutum gradibus evolavit. Quod si et nos cum ipso, Domini dextera sublevante, animi devotione conscendimus, usque ad ipsum salutarem finem venire dabitur, qui nullis limitibus terminatur.
3 Continentia psalmi.
4 Psalmus iste levatus ad illam concordem sanctorum omnium unitatem, divisionem habere non debuit: quia finem totius operis perduxit ad virtutem inseparabilis Trinitatis. Deinde uno sensu omnia percurrit, ut nec personam videretur mutare nec causam. Quod schema dicitur hyrmos, quando series orationis tenorem suum usque ad ultimum servat. Brevis est, ut fastidium non haberet; musicis organis plenus, ut spiritualibus thalamis redderetur aptissimus, et in coetu supernae Ierusalem nuptiali dulcedine cantaretur. Intentio vero eius ipsa est, ut Dominus de sanctorum congregatione laudetur, qui eos imagini suae restituens, fragilitatem fecit deponere carnis et sanguinis. Iam conformes gloriae suae in illa beatitudine collocavit, ut bonorum omnium abundantia compleantur; de quibus dicit Apostolus: Qui benedixit nos in omni benedictione spirituali, ut essemus sancti et immaculati coram ipso [Ephes. I, 3, 4].
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Laudate Dominum in sanctis eius; laudate eum in firmamento virtutis eius. Diligenter inspiciendum est liber iste Psalmorum qua suavitatis gratia terminetur, et quemadmodum respiciat ad principium suum. Dicit enim propheta, receptis in illa Ierusalem sanctis suis, Dominum debere laudare; scilicet quibus ipse formam conversationis ostendit. De quo dictum est: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum [Psal. I, 1], etc. Ipsi sunt enim sancti, qui eodem largiente eius imitatores esse meruerunt. Sed qualis veneratio sanctis debeatur, congruenter exponitur, ut non ipsi, sed Dominus debeat de eorum iustificatione praedicari. Ille enim primo loco glorificari debet, qui praedicanda concedit. Iustis autem habenda reverentia est, quia divina munera perceperunt. Sequitur, laudate eum in firmamento virtutis eius. Firmitas virtutis eius est, quia exitium pro omnium salute suscipiens, mortem ipsam cum auctore nequissimo potentiae suae virtute superavit, inferni claustra dirupit, haesitantes resurrectione sanavit, et firmiter credentes usque ad coelorum regna perduxit.
7 Vers. 2. Laudate eum in potentatibus eius, laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius. Hic iam ex potentia et magnitudine sua Dominum praecipit debere laudari. Ait enim: Laudate eum in potenatibus eius; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius. Et quemadmodum debeat laudari, usque ad finem psalmi per mysticas allusiones consequenter exponit. Potentatus ipsius est, sicut in octavo psalmo dictum est: Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves universas, insuper et pecora campi [Psal. VIII, 8]. Et Apostolus: Cui omne genu flectitur coelestium, terrestrium et infernorum [Philip. II, 10]. Consideremus etiam qualis res populo beato quantaque praecipitur. Sequitur enim, laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius. Quis, rogo, possit eum laudare secundum multitudinem magnitudinis eius, cum in centesimo quadragesimo quarto psalmo dictum sit: Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis eius non est finis [Psal. CXLIV, 3]? Sed vide quibus dicitur, et dubietas nulla remanebit, utique spiritualibus, et de ipsa potius laudis operatione valentibus. Nam cum potentiae Domini nullus sit finis, secundum magnitudinem suam praedicatur, quando sine fine laudabitur.
8 (Vers. 3.) Laudate eum in sono tubae, laudate eum in psalterio et cithara. Hic instrumenta musica significabili modo ad aliquid ponuntur in ordinem, ut tuba concrepet Regi, psalterium canat Deo, cithara cum reliquis Sponso. Ista enim ibi non esse manifestum est, sed haec omnia mysticis allusionibus ad Christum Dominum constat esse referenda. Tuba est corneis partibus adunatis, aut aliquo metallo productus tubulus, a patulo circulo inchoans, et desinens in angusto foramine. Haec spiritu retracto completa, terribili personatione dilatatur, quae aut bellorum temporibus sumitur, aut regiis adventibus apparatur. Psalterium vero est in modum citharae conversa positio. Buccas enim quasdam sonoras ligni gestat in capite: ubi ab imo venientes, chordarum sonos in altum rapit, et gratissima, quantum dicitur, modulatione respondet. Cithara enim igni quodam ventre inferius constituto, a summo chordarum filis venientibus sonos recipit, atque in unam gratiam iucunditatis emittit. Quae omnia humanis actibus comparata, figuraliter ibi dicuntur laudes Domini personare.
9 Vers. 4. Laudate eum in tympano et choro, laudate eum in chordis et organo. Isti quoque versus (sicut dictum est) usque ad finem ad hymnos pertinent nuptiales. Tympanum est quasi duobus modiis solis capitibus convenientibus supra eos tensi corii sonora resultatio, quod musici disciplinabili mensura percutientes, geminata resonatione modulantur. Chorus est plurimarum vocum ad suavitatis modum temperata collectio. Sequitur, laudate eum in chordis et organo. Quoniam praeter psalmum et citharam (ut quidam dicunt) alia inveniri poterant, quae chordarum tensionibus personarent, generaliter chordas posuit; ut omne ipsum instrumentum musicum Domini laudibus deputaret. Organum itaque est quasi turris quaedam diversis fistulis fabricata, quibus flatu follium vox copiosissima destinatur; et ut eam modulatio decora componat, linguis quibusdam ligneis ab interiore parte construitur, quas disciplinabiliter magistrorum digiti reprimentes, grandisonam efficiunt et suavissimam cantilenam.
10 (Vers. 5.) Laudate eum in cymbalis bene sonantibus, laudate eum in cymbalis bene tinnientibus: omnis spiritus laudet Dominum. Ut illa superiora per allusiones quasdam de sanctis dicta deberemus accipere, ad ipsum quoque os hominis venit. Sed consideranda est verborum istorum facta discretio, ut cymbala bene sonantia, labia nostra debeamus accipere; quae non immerito inter instrumenta musica posita sunt, quia et similitudo quaedam est cymbalorum, et per ea voces humanae harmoniam reddere suavissimam comprobantur. Harmonia est enim diversarum rerum in unam convenientiam redacta copulatio; quod et in voce humana constat accidere, quando et tempora ipsa et syllabae ad unam vocis concordiam perducuntur. Cymbala ergo nostra sunt labia percussa ad sonum vocis distinctissime temperandum, quae tunc salutariter sonant, quando in laudes Domini devotissime commoventur. Cymbala quoque bene tinnientia, sunt ex permixtis metallis parvissimae phialae compositae, ventricula sua in lateribus habentes, quae artificiosa modulatione collisae, acutissimum sonum delectabili consonatione restituunt. Sed quoniam sanctissimus propheta universa quae dicta sunt, spiritualiter volebat intelligi, aptissimo librum fine conclusit, omnis spiritus laudet Dominum. Non utique caro et sanguis, non mundi ambitus, non illecebra saecularis; sed illud quod est in natura rerum sublimius, hoc laudet Dominum; quod coelestia utique sapit, quod aeterna praemia concupiscit. Quapropter universo operi brevem perfectamque sententiam dedit, ut Dominum Salvatorem spiritualiter debeant cuncta laudare. His igitur decursis totius musicae disciplinae assignata perfectio est. Flatus in tuba, pulsus in cithara, tinnitus in cymbalis, vox in choro, spirituali harmonia dulcissimus ille concentus, qui non auribus carneis auditur, sed contemplatione purissimae mentis advertitur. Nam commemoratio syllogismorum, sicut in primo psalmo coepta est, parili nobis fine claudatur. A categorico siquidem, qui est purissimus et princeps omnium syllogismorum, dedimus prout oportebat initium: nunc etiam opus nostrum in ipso concludimus. Decet enim finem respondere principio suo, quando in litteris sacris debent sibi omnia convenientia reperiri. Hic autem categoricus syllogismus est nobis taliter colligendus: Dominum laudet omnis spiritus. Quem debet laudare omnis spiritus, Deus verus est. Dominus igitur Deus verus est. Mirabile plane dicendi genus, ut ad illud reluctantem confitendo trahat, ad quod prius aliquis acquiescere respuebat. Ecce de grammatica et de etymologiis, de schematibus, de arte rhetorica, de topicis, de arte dialectica, de definitionibus, de musica, de geometria, de astronomia, et de propriis locutionibus legis divinae, seriem refertam esse monstravimus, quantum Dominus praestare dignatus est, ut qui talia legerint, gratanter agnoscant, et qui adhuc rudes sunt, planissime dicta sine offensione percipiant.
11 Conclusio Psalmorum.
12 Explicitus est decorus et mirabilis ordo Psalmorum, numero quidem mystico terminatus, sed sacris virtutibus infinitus; solummodo illi ad dimensum cognitus, qui arenam maris, pluviarum guttas, creaturarum omnium naturas dinumerabili quantitate complectitur. Sed quamvis a nobis ex toto comprehendi non possit, tamen utiliter quaeritur, quia perscrutatus semper copiosior invenitur. Quanta enim adhuc hinc nova dicenda sunt, quantorum fidelium ingenia usque ad finem saeculi curiosa sedulitate laborabunt. Sed tamen ista veritas tunc plenissime dignoscenda est, quando ipse Dominus contemplationem suam praestare dignabitur. Hic autem totus ordo Psalmorum, quantum humanum ingenium vestigare praevaluit, duplici mysterio noscitur esse decursus. Primum, sicut auctoritate Patrum dictum est, Novi et Veteris Testamenti sacramenta complectitur. Septem quippe decades referuntur ad sabbatum, quod ad primam illam pertinet sine dubitatione culturam. Octo vero nostro tempori deputantur, qui resurrectionem Domini die octava pia devotione veneramur. Secundo quoque, Domino largiente prospeximus, quod centum quinquaginta diebus superducto diluvio criminibus suis terra diluta est. Sic Psalmorum spiritualis abyssus peccatis inquinata corda mortalium usque ad iudicii tempus perpetua emundatione purificat; et fit nobis ex ipso salutare diluvium, quod nostrum sensum delictis sordidum reddit ablutum. Quid enim in isto coelesti armario Scripturarum divinarum invenire non possis? Genesim quaeras, hic quemadmodum fuerit mundus fabricatus exponitur. Prophetam dicas, quis de incarnatione Domini tanta locutus est? Evangelium cupias, passionem et resurrectionem Christi Domini innumeris locis evidenter ostendit. Apostolum velis, audi doctorem, audi miserentem, qui et futura iudicia propter correctiones praedicat, et pro peccatoribus frequenter exorat. Et ne longius differam, quidquid in coelo, in terra, in mari, vel apud inferos agitur, si cautissime legas, omnia suis locis posita competenter agnoscis. Testis est Athanasii episcopi sermo magnificus [Tom. I, epist. ad Marcellinum, pag. 959], qui virtutes Psalmorum indagabili veritate discutiens, omnia illic esse probat, quaecunque sanctae Scripturae ambitu continentur. Naturam quoque Dei, si fas est, duobus verbis facit subintelligi: Ego hodie, quae nullis libris, nullis codicibus praevalet comprehendi, sicut et explicatum est quod breviter dicitur, et ex aliqua parte sensibile quod tacetur. In secundo quippe psalmo Pater dicit ad Filium: Ego hodie genui te [Psal. II, 7]. In istis siquidem duobus verbis subtiliter significat, quod humanum intellectum transcendere posse videatur. Novum et Vetus Testamentum tanta proprietate complectitur, ut revera spiritualem bibliothecam in hoc libro intelligas esse constructam. Nam si paradisus desiderabilis habetur, quod eum quatuor fluminum lapsus amoenare [ed., emanare] noscuntur, quanto beatior est anima quae centum quinquaginta Psalmorum fontibus irrigatur. Nec solum intra hunc numerum divina virtus operata est, multa latius patent, sive quae pro parte intellecta sunt, sive quae adhuc funditus ignorantur diversa miracula. Nam et in illis centum quinquaginta tribus piscibus quos apostolorum retia de pelagi profunditate traxerunt [Ioan. XXI, 11], sanctorum numerus comprehensus exponitur. Et arca Noe in typum sanctae Ecclesiae trecentis cubitis in longitudine, quinquaginta in latitudine, et triginta in altitudine legitur fabricata [Gen. VI, 15]: unde multa Origenes mystica (ut solet) expositione tractavit. Quapropter indubitanter apparet Creatorem atque Opificem rerum, cum coelestia cuncta terrenaque disponeret, sub mensura, et numero, et pondere fecisse omnia quaecunque creata sunt, sicut Sapientissimus dicit: Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti [Sap. XI, 21]. Nunc propter virtutem memoriae breviter intimemus, quae supra latius videntur effusa. Primum meminisse nos convenit quod de titulorum diversa varietate narratum est. Recordari etiam debemus personas in textu Psalmorum aptissime commutatas, conclusionesque eorum contra haereticos maxime fuisse formatas. Vel quare alphabetum Hebraeum ponatur in psalmis. Cur de partibus psalmorum unus confectus esse videatur. Quare intercalares psalmi sint positi. Quare repetitio versuum reperitur in psalmis. De interpretatione nominum Hebraeorum. De his qui unifines appellantur. De quindecim psalmis gradalibus. Quare poenitentium septem psalmi esse doceantur. Quare lamentantium pro civitate Ierusalem cum lacrymis verba funduntur. Quare ordo psalmorum in laudibus Domini fuerit terminatus; ubi quot modis praedicitur exponitur, cum tamen praeconia ipsius nullis libris, nullis possint humanis viribus explicari. Sic varietas ista Psalmorum, aut pretiosissimo lapidi topazio, aut pulcherrimo paveni congrue forsitan comparatur, qui toties diversos reddunt colores corporis sui, quoties in eis defixus fuerit oculus intuentis. Haec, quantum Dominus praestare dignatus est, pro nostra mediocritate decursa sunt. Vos autem, magistri, qui coelestium litterarum copiosa lectione pinguescitis, parcite rudi, dimittite confitenti, estote benevoli. Difficile opus humanum reperitur, quod non patiatur aliquam quaestionem, Iacobo apostolo protestante: Si quis in verbo non offenderit, hic perfectus est vir [Iac. III, 2]. Quod si nonnulli sacris litteris calumnias parant, quid infirmis non faciant, quos audacter accusant? Prolata semper ad animum dicentis aptanda sunt. Nam si omnia contentiosa altercatione destruere volumus, piam devotionem incauta potius contradictione damnamus. Sed iam tempus est ad Dominum corda convertere, ad quem magis debet omnis intentio tendere, et laboris terminus pervenire.
13 ORATIO.
14 Tu, Domine verus doctor et praestitor, advocatus et iudex, largitor et monitor, terribilis et clemens, corripiens et consolator, qui caecis mentibus donas aspectum; qui facis infirmis possibile quod praecipis; qui sic pius es, ut assidue rogari velis; sic munificus ut neminem desperare patiaris: dona quod te praestante bene quaerimus, et illa maxime quae nostra infirmitate nescimus. Quod ex tuo diximus, suscipe; quod ex nobis ignoranter protulimus, parce; et perduc nos ad illam contemplationem ubi iam non possimus errare. Dona facere quae te inspirante loqui praesumpsi; dona compleri quae alios observare commonui: ut qui praestitisti pium sermonem, probabilem quoque conferas tuis famulis actionem. Libera nos, amator hominum, ab illo periculo, ne, sicut dicit Apostolus, dum aliis praedico, ipse reprobus inveniar [I Cor. IX, 27]. Quam infirmi sumus tu veraciter nosti; quali hoste deprimamur agnoscis. Te quaerit certamen impar, te expetit mortalis infirmitas: quia maiestatis tuae gloria est, si leo rugiens ab infirma ove superetur; si spiritus violentissimus a debilissima carne vincatur, ille qui de coelo cecidit, et hic te pugnante subdatur; ut si potestatem ipsius ad tempus tua permissione patimur, nequaquam eius insatiabilibus faucibus sorbeamur. Fac illum tristem de humana laetitia, qui de offensione nostra semper exsultat. Amen.
15 Hactenus quae ad expositionem Psalmorum pertinere videbantur, Domino largiente, decursa sunt [ed., discussa]: nunc Salomonis dicta videamus, quae proprios expositores habere noscuntur.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXLIX <<<    
monumenta.ch > Cassiodorus > 104 > 1 > 16 > DE RHETORICA ARGUMENTATIONE. > 10 > sectio > 10 > 79 > Isaias, 57 > FLAVIUS DOMITIANUS IX. > 35 > 5 > 4 > 45 > 28 > 17 > 37 > sectio > 1 > 7 > 4 > 142 > NERVA COCCEIUS X. > 2 > 23 > 90 > 51 > 114 > 41 > 150